Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 255


Manfredi.
Hoc autem rex Karolus intuens, fremens et
furens, ut ferox animal provocatum, modo personaliter
in Theutonicos volebat irruere, modo
usus saniori consilio subsistebat. Tandem vero
banneriis ordinatis, et magistris militiae, ac
praepositis agminum stabilitis, Theutonicos,
qui campum jam vicerant, mille milites suos
electos jubet invadere. Fortes igitur contra fortes
fortissime irruerunt; sed, Theutonicis finaliter
succumbentibus, assunt Galvanus, et Bartholomaeus,
et plures alii comites associati Lombardis,
Theutonicis, ac aliis, catervatim bellum
subintrant, et confligunt durissime et aspere
quantum possunt. Belli sic durante conflictu, et
ex utraque parte deficientibus multis, quos vel
labor, vel gladius comprimebat, rex Karolus
aliam comitivam in conflictum tam fortissimum
edicit ituram. Haec quidem bello superveniens
comitiva fortificavit adeo pro parte regis Karoli
bellum, quod omnino visi sunt Gallici praevalere,
immo protinus praevalebant. Ah! ah! Manfredus,
praedestinatus ad malum, totam pugnam
pugnaeque modum oculis intuetur corporis, et
corde animoso dijudicat; jamjam, omnino volens
irruere, denuo sollicitus et attentus, sicut leporarius,
quem tenet venator, sollicitatis bracetis
per excubias nemoris lassiatum fremebat, anxiabatur
aggredi bellum. Mandat caeteris capitaneis
et praepositis sui exercitus, quod illico descendant
ad pugnam. Sed, cum nonnulli de regno,
qui quosdam falsos comites, cum quibus miser
Manfredus sub colorato patrimonialis successionis
titulo diviserat regni spolia, sequebantur, ingredi
noluissent bellum, sed proditorie abscessissent,
Manfredus cum reliquis mori potius eligens,
quam quod suis morientibus alienam profugus
terram petat, quasi desperatus cum praedicto
milite romano domino Theobaldo, qui eum
e vestigio sequebatur, et in quantum poterat suadebat
quod omnino statim aggrederentur bellum,
et suis, qui pugnabant, cito succurrerent, ut vel
omnes suos, quos unus jungebat affectus, una hora
unusque gladius devoret vel exaltet, inimicorum
suorum ruit in medium, pugnat, percutit,
percutitur, et expugnatur, proh dolor! a suis sic
proditus. Invalescit ergo violentia Gallicorum,
circumeunt agmina totum campum. Nulli parcit
Gallicus, sed singulos necat et trucidat immaniter
gallica promtitudo. Lavat saevitia manus
victrices in sanguine occisorum. Verumtamen
quamplures, attendentes tantam in Gallicis inhumanitatem,
quae nec prostratis parcebat, nec
miserebatur captis, demergi potius eligentes in
flumine, quam sic sine misericordia trucidari,
armati cum equis in ipsius fluvialis ripae praecipitium
promergebant: propter quod eos, quos
non attigit gladius, flumen absorbuit et submersit.

Torna all'inizio