Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 18


effertur, idem significat, quod accedo, cum dicimus: adeo
praetorem. Cum autem secunda, idem quod usque eo, non
quidem secundum rationem, quia ad praepositio accusativis
accomodata est, sed vetusta quadam loquendi consuetudine.
Argea loca Romae appellantur, quod in his sepulti essent
quidam Argivorum inlustres viri.
Asparagus herba dicta, quod in aspero virgulto nascatur.
Adsidelae mensae vocantur, ad quas sedentes flamines sacra
faciunt.
Anceps significare videtur id, quod ex utraque parte caput
habeat, ut secures bipennes; sed magis a capiendo, quod ex
utraque parte aeque captatur, appellatum est.
Ancus appellatur, qui aduncum brachium habet, et exporrigi
non potest.
Ancillae dictae ab Anco Martio rege, quod in bello magnum
feminarum numerum ceperit. Sive ideo sic appellantur, quod
antiqui anculare dicebant pro ministrare, ex quo di quoque
ac deae feruntur coli, quibus nomina sunt Anculi et Anculae.
Ancaesa dicta sunt ab antiquis vasa, quae caelata appellamus,
quod circumcaedendo talia fiunt. Ipsum quoque caelare
verbum ad eadem causa est dictum, D littera cum L
permutata.
Aerosam appellaverunt antiqui insulam Cyprum, quod in
ea plurimum aeris nascatur.
Aenesi dicti sunt comites Aeneae.
Aeneatores cornicines dicuntur, id est cornu canentes.
Aenariam appellavere locum, ubi Aeneas classem a Troia
veniens appulit.
Audacia ab avide, id est cupide, agendo est dicta.
Aceratum lutum cum paleis mixtum.
Aclassis tunica ab humeris non consuta.

Torna all'inizio