cogeretur; sin autem, tollebatur et alio in loco recondebatur.
In cuius summitate ferunt qui videre vel audire a videntibus
potuerunt, habuisse tintinnabulum appensum, valde resonantem.
Cortes vero vel vicos ipsius monasterii, quę erant proximiores
monasterio per Italię tellus, in quibus ministri monachorum
oportunis temporibus congregabant granum, aut vinum.
Cum autem necessitas vehendi exigeret ad monasterium
eundem sumptum; mittebatur plaustrum hunc cum predicta
pertica in eo conficta, cum skilla, ad predictos vicos, in quibus
scilicet vicis inveniebantur nonnulla alia plaustra congregata,
plerumque centena, aliquando ętiam quinquagena, quę deferebant
frumenta vel vinum ad ante dictum coenobium. Hunc vero
plaustrum domnicalem nil ob aliud mittebatur, nisi ut agnoscerent
universi magnates, quo ex illo inclito essent plaustra monasterio.
In quibus erat nullus dux, marchio, commes, presul,
vicecommes, aut villicus, qui qualicumque violentia auderet eisdem
plaustribus inferre. Nam per foros Italię annuales, ut tradunt,
nullus audebat negotia exercere, donec eundem plaustrum
vidissent advenire mercatores, cum skilla. Contigit autem quadam
die, ut ministri ipsius ecclesię, cum supradictis plaustribus
honeratis, solito venirent more ad monasterium. Qui venientes
in ipsa valle, in quodam prato, invenerunt familiam
|
|