Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 488


relinquitur: et propter hoc non sunt diversae relationes secundum rem in patre
uno qui generat plures filios, nec in magistro uno qui docet plures discipulos. Si
autem sint plures actiones secundum speciem, causant etiam plures relationes
specie differentes.
Unde cum Christus non per unam generationem passivam se habeat ad generationem
activam Patris et ad generationem activam matris, sed per aliam et
aliam; et hae duae generationes non sint unius generis, nedum unius speciei:
nihil (ut videtur) impediret quin in Christo possent esse duae filiationes secundum
rem differentes, nisi immediatum subiectum filiationis esset suppositum;
quod quidem, secundum secundam opinionem, non est nisi suppositum aeternum
in Christo. Et quia ex nullo temporali advenit rei aeternae aliqua realis
relatio, sed rationis tantum; ideo filiatio quae consequitur Christum ex generatione
temporali, non est realis, sed rationis tantum; et tamen realiter filius est;
sicut et Deus realiter Dominus ex hoc est quod creatura realiter refertur ad
ipsum. Unde concedo, quod in Christo non est nisi una filiatio realis, qua refertur
ad Patrem, et respectus quidam rationis quo refertur ad matrem. Tamen
prima opinio, quae ponit duo supposita, posset ponere duas filiationes; nec
tamen poneret duos filios masculine, sed duo filia neutraliter, si latine diceretur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod nativitas temporalis, sive generatio passiva,
Christi est quaedam relatio quae secundum rem fundatur in humana natura; et
ex hoc nominatur natus, sicut et homo: sed subiectum filiationis non potest esse
natura, cum sit eius quod habet complementum speciei, ut supra dictum est; et
ideo duae nativitates causant duas filiationes; sed unam tantum secundum rem,
et aliam secundum rationem.
Ad secundum dicendum, quod Philosophus non accepit esse secundum quod
dicitur actus entis (sic enim relatio non habet esse ex eo ad quod dicitur, sed ex
subiecto, sicut omnia alia accidentia), sed accipit esse pro quidditate, vel ratione,
quam significat definitio. Ratio autem relationis est ex respectu ad alterum.
Unde ex hoc quod Filius Dei refertur ad matrem, non oportet quod habeat
aliam filiationem secundum rem, sed alium respectum relationis.
Ad tertium dicendum, quod maternitas posita ponit alium respectum in Christo,
et remota removet illum respectum; sed non oportet quod ponat aliam filiationem
realem.
Ad quartum dicendum, quod omnis motus est aliquid secundum rem, non autem
omnis relatio. Ergo quamvis ex terminis multiplicentur respectus relationis, non
tamen oportet quod multiplicentur relationes secundum rem, sicut motus multiplicantur
secundum rem ex diversitate terminorum.
Ad quintum dicendum, quod respectus scientiae ad scientem et ad scibile, non
est unius rationis; sed respectus eius ad scientem inest ei ex hoc quod est accidens;
respectus autem eius ad scibile inest ei ex hoc quod est scientia; unde si

Torna all'inizio