Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 220


preciderit, quam carnis lubrico etatis innocentia laberetur, ad clericatus assurgit desiderium, cuius
munditie ipsum virginalis integritatis necessitas coaptavit; vocis modulatione offerente favorem et
spe scientie prestante suffragium, quam ingenii studiosi sollicitudo pretendit. Super hiis apostolice
sedis clementiam adiit, ut ipsius pietas ad desiderata ei aditum pandat, quem progenitorum corruptela
dampnarat. Quia vero nonnunquam dampnum radicis et caries flore compensatur et fructu,
dum virtus in filiis abolet maculam, quam intulere parentes, mandamus, quatenus prefato S. quoad
susceptionem ordinum et perceptionem beneficii ianuam dispensationis aperias, prout pulsaverit
instantia meritorum, ut, quem culpa parentum partum protulit odiosum, gratia matris quadam
regeneratione providentie favorabilem pariat genituram.

IX 17

Turbat filios, amicos offendit venerabilis patris .. episcopi mors amara, sed eo dolor tolerabilius
pretereundus est, quo certius in quolibet sors futura speratur. Sane nuper in patris obitu .. ecclesia
exsurgat iam de lamentis et lacrimis, <cum> digni successione presulis reparetur. Conveniant igitur
in capitulo canonici et unanimi consensu ecclesie viduate de marito provideant, et destituto gregi
subveniant de pastore, quem non tam dignitas presulatus offerat, quam ipse suis meritis dignitatem
extollat, ut uxoris ecclesie demissa facies viri fraudate solacio novo hilarescat in coniuge, gaudeat sub
eius sollertia, que decessoris nonnunquam deploravit incuriam. Letetur tali commissa sponso, qui,
matrimonii iura custodiens, que legi coniugali debentur, exsolvat instruendo sermone populum et
exemplis salutaribus informando, ita quod mater ecclesia, verbi divini semine bonorumque operum
exemplo concipiens, laudabilem erumpat in sobolem, fructus proborum actuum ex devote mentis
utero producendo. Verum cum liberum non habeam sine permissione discessum et ex iniuncti officii
debito corporalis interdicatur absentia, idcirco .., canonico vestro, vicem meam in hac parte
committo, ut ipse, meo nomine prestans assensum, defectum suppleat absentie corporalis.

IX 18

Porrecta nobis ex parte vestra petitio continebat, quod, cum B., quondam vester conversus, immo
perversus, nefario coitu prout nota publicabat infamie, pecoribus se commiscens omnes, qui habebant
in partibus illis pecora, tanto rancore involverat, quod a lacticiniis, de quibus ibi precipue vivitur,
abstinebant. Homines loci conversum eundem ad foveam, ubi tales vivi sepeliuntur iuxta legem
patrie, adduxerunt, non intendentes ipsum in persona ledere, sed ab eo dumtaxat per huiusmodi
terrorem elicere, ad quorum accesserat pecora, veritatem, ut reliquorum lacte sine abominationis
opprobrio vescerentur. Quo inter alia enormia, que de carnis lubrico confitebatur, cum equa se
commiscuisse dicente, populus terre, qui aderant, horrendi sceleris enormitate turbati tradiderunt
eum vivum bestiali cum bestiis sepulture, ut sepeliretur facti memoria cum sepultis, vel, si superviveret
aliquibus, haberet superstitem vitam pene. Sane immanitas criminis promittebat quodammodo

Torna all'inizio