[28]
Ut sapientem laudant
Et non solum dicunt eam esse bonum ex causativis, sed etiam
sapientem . Bene conveniunt optimum, bonum et sapiens. Sed quid sapientius
ipsa sapientia? Ergo divinitas et sapientia est, et sapiens est
substantialiter. Sapientia est, dicente Scriptura: «Dominus sapientia fundavit
terram» id est Pater in Filio fundavit Virginem, «in montibus
sanctis» patriarchis videlicet et prophetis, vel «fundavit terram» id est
ecclesiam. Et Apostolus: «Nos dicimus Christum esse Dei virtutem et
Dei sapientiam» non qua Pater sapiens sit, sed quam sapiens sua sapientia,
que ipse est Pater, genuit. In omnibus enim istis periochis nomine
divinitatis intelligitur Filius. Quamvis igitur divinitas laudatur
sapiens, eo quod substantialiter et per se sit sapiens, ex causativis tamen
laudatur sapiens a theosophis, quoniam «ipse dixit et facta sunt»,
et «omnia in sapientia fecisti» et quoniam «magnus Dominus et magna
virtus eius et sapientie eius non est numerus». Ecce his omnibus laudatur
sapiens ex causativis. Aspexerat enim Propheta que ab ea facta sunt
sapienter, et ex factis, id est ex causativis, laudavit eam sapientem.
[29]
Ut dilectum laudant
Verum non tantum sapientem laudant eam ex causativis, sed dilectum .
Laudant theosophi divinitatem, id est Christum, dilectum, dicente
Patre ad discipulos: «Hic est Filius meus dilectus, in quo michi
bene complacui, ipsum audite». Quod Christus sit dilectus Patris et
|
|