| in aliis faciat, et ad hoc est «legis positiva»; aliud est ut inaequalitatem facientes
 puniat, et ad hoc est «vindicativa». Ex parte autem aliorum similiter duo
 requiruntur ad iustitiam. Unum est quod aequalitatem in commutando servent,
 quia aequalitatem iustitiae distributivae servare non est subditorum qui recipiunt,
 sed superioris qui distribuit; et ad hoc est «bona commutatio». Aliud
 est quod si quando aequalitatem praetereunt, ad eam voluntarie revertantur;
 et ad hoc est «eugnomosyne», id est, voluntaria iustificatio. Aliae autem partes
 supra positae sunt: «liberalitas» quidem et «benignitas» etiam per nomina;
 «eucharistia» autem idem est quod gratia, quae etiam supra posita est: est
 enim secundum ipsum eucharistia «scientia eius quod est quibus et quando
 impendendum gratiam, et qualiter et a quibus sumendum». Ponitur autem in
 definitione dictarum virtutum scientia, secundum quod omnes virtutes morales
 participant aliquid rationis et prudentiae; unde Socrates omnes virtutes dicebat
 esse scientias, ut dicitur 6 Ethic.
 AD OBIECTA
 Ad primum ergo dicendum, quod voluntaria iustificatio accipienda est hic non
 quaelibet, sed in determinato modo, ut dictum est.
 Ad secundum dicendum, quod impendere gratiam accipitur hic pro rependere
 ratione beneficii accepti; et sic patet quod non est idem quod liberalitas.
 Ad tertium dicendum, quod iam patet distinctio sanctitatis et eusebiae ex his
 quae dicta sunt; unde sanctitas eodem modo comparatur ad omnes virtutes,
 sicut et iustitia legalis: quia sicut iustitia legalis operatur actus omnium virtutum
 propter bonum commune, ita sanctitas propter Deum.
 Ad quartum dicendum, quod politica aequivocatur et ad cognitionem prudentiae
 et ad executionem iustitiae; et similiter legis positiva quae est pars politicae,
 ut ipse ibidem dicit.
 EXPOSITIO TEXTUS
 «In quo habuerunt usus eosdem». Virtutes enim quae consistunt circa passiones
 illatas, habuerunt eumdem usum in Christo quem in nobis propter passibilitatem
 corporis. Habuerunt etiam usum quem habent in patria propter perfectionem
 animae. Sed de virtutibus quae sunt circa passiones innatas secus est: quia
 istae passiones in Christo non fuerunt, ut necessarium esset eas per virtutem
 cohibere; unde etiam tentari potuit ab hoste; sed non a carne.
 «Sed alios usus habebunt». Ergo sunt aliae virtutes: quia habitus distinguuntur
 per actus. Et dicendum, quod sicut motus ad terminum et quies in termino
 pertinent ad eamdem virtutem naturalem, ita quies in fine non requirit alium
 habitum quam motus tendens in finem ipsum. Et hoc modo diversificantur actus
 virtutum in via et in patria.
 | 
 |