Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, II

Pag 101


Adiutorii cum servis et ancillis ibidem commorantibus, et cum
cespitibus, et omni eorum pertinencia. et ab hodierna die, et deinceps
in omnibus a nobis vobis sanctoque vestro monasterio sit
concessum, et firmatum, atque traditum in vestra posterisque vestris
ex eodem sancto loco sit potestate, sicut superius vobis firmatum
est. Et hoc firmamus ut nec ad manducandum, nec ad
manendum, nec ad placitandum in totas vestras cellas, quas in
Liburias habetis, sine voluntate vestra, vel prepositorum ipsius
celle, nullus Neapolitanus, aut alius homo nostre potestatis intrare
presumant per nullam adinventam racionem. interea concessimus,
et firmamus vobis, ut nullus de exactoribus nostris, aut
vicedominus laborantes proprios de hominibus suprascriptis tollere,
aut in angarias eos minare, aut alia servicia facere; sed amodo,
et in perpetuis temporibus servos, vel ancillas de suprascripto vestro
monasterio pertinentes, vel ad collecticiis, qui ibidem sunt, vel
fuerint, nullas angarias, aut subiecciones in iure puplice Ducatui
nostro faciant per nullum modum. Concessimus et largimus
vobis, posterisque vestris, et licere tribuimus in omni tempore, ut
liceat monachis vestri monasterii Beati Vincencii servos, et ancillas,
aldiones undecumque, aut quomodocumque ibi pertinent, vel
pertinentes fuerint, per quovis modum fuga lapsus fuerit, tam de
suprascripto vestro monasterio quamque de ipse celle in suprascripta
civitate nostra Neapolim, vel in cunctis locis nobis subiectis,
ubicumque eos invenerit, per se, aut per missos suos comprehendere,
et in suo servicio eos reducere absque omni nostra,
posterorumque nostrorum, vel de nostris cunctis subiectis hominibus
contradiccione, vel anteposicione. iterum concedimus vobis
et firmamus, ut nullus homo a partibus nostris presumat in glande
vestri monasterii, quod est positum iuxta Pantanum, aut in ipsa

Torna all'inizio