Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

164


Cornelius Scipio in Yspaniam cum grandi exercitu missus fuisset,
omnia, que erant causa voluptatis et incentiva libidinis, iussit de
suo exercitu penitus removeri. propter quod duo milia scorta de suo
exercitu recesserunt. noverat enim vir industrius quod voluptas
viriles mentes effeminat et vires ferreas emollit atque enervat.
unde cum Alexander, cum adhuc esset adolescens cum
cythara caneret, Antigonus, eius pedagogus, eam sibi abstulit
et cum indignatione fregit, dicens: "Etati tue regnare iam convenit,
et ideo turpe est in regis pectore voluptatem et luxuriam dominari".
ipse enim Alexander, licet fuerit magnanimis [et]
virtuosus, tamen aliquibus vitiis fuit plenus. dicitur enim in Pollicrate
quod, licet Alexander fuerit orbis victor, ab ira tamen
et violentia et concupiscentia vincebatur. maxime
autem concupiscentia carnalis facit hominem effeminatum et mollem.
unde cum quidam effeminatus diceret Pictagore philosopho

Torna all'inizio