EGYPTIUM mare Asyatici pars est, incipiens a valle Catabathmon
Cyrenaicam provinciam ab Egypto separante, ubi hostium
Nyli unum, quod Canopon a gubernatore navis Menelai
ibidem sepulto appellatum, et in litore Alexandria ingens civitas
atque clara Pharoque iuncta, et tendit usque Pelusium,
quod, Arabis conterminum, finem facit Egypto, habens ex opposito
Cyprum.
HELLESPONTUM mare in confinio Troadis ab Asya separat
Europam, testimonium servans superbie Xerxis qui ab Abido
in Sextum illi oppositum oppidum, Leandri amore clarum,
pontem stravit et exercitum omnem siccis pedibus in Europam
ex Asya introduxit. Cuius antequam litora describantur nominis
causa apponenda. Helles enim Athamantis filia cum
Phrixo fratre insidias fugiens novercales aureo vecta ariete infortunio
suo has in undas cecidit, et absorta de se nomen dedit
undis perpetuum, ut quod Pontum dicebatur ante diceretur
postea Hellespontum. Habet igitur mare istud initium a
Ritheo litore, ubi Aiacis sepulchrum, et in se continet Bithinios et
Mariandineos, et in Europam Chersonesum; eique finem facit
Propontidis sequentis initium.
EOUS Occeanus is sic vocatur qui recte sub oriente sole
equinoctii tempore conspicitur, sic dictus eo quod 'eoos' grece,
'splendor' latine dicatur, sub quo primo terris adveniente
ipse est. In eum Gangem effluit fluvius.
EOLIUM mare aliqui putant apud Eolidas insulas Sycilie in
conspectu iacentes, quod et sic forsan ab eis aliquando vocitatum
est. Verum, de quo nunc agitur, Asyatico litori adiacet, incipiens
fere a Thermodonte amne et Leucade civitate Yonie,
ab Eoliis denominatum postquam, pulsis veteribus colonis,
oras ipsi habitavere, cum ante Mysium diceretur. Prima quidem
huic mari civitas imminens Myrina est, a Myrino conditore
vocata, inde Cymen Pelopis opus et Caici fluminis hostia et
Cyna civitas, a qua in radices Yde montis facile pervenitur,
apud quas maris huius finis est et initium Troadis.
ERITRETALASSON mare Rubrum est, de quo pauca supra, ubi
de Arabico sinu, et infra plura, ubi de Rubro mari dicetur; et
|
|