esse dicimus. Quem quidem locum pulcherrime exequitur Servius Sulpitius in ea epistola, in qua mortem Marcelli describit. Ducuntur argumenta a tempore, quod vel est generale, ut quum dicimus, olim sub Alexandro, quum reges Romae regnarent, quum Roma a consolibus regeretur; vel speciale quid in annos, menses, dies horasque distinguitur. Huic Cicero occasionem adiungit, quam temporis speciem facit. Omnis enim occasio tempus est, sed non contra. Eius facit tria tempora: publicum, ut bellum, dies festi; commune, ut messis, vindemia; singulare, ut convivium, nuptiae. In omni vero tempore consideratur, quid gestum sit, quid geri potuerit, quid geri posse videatur. Atque hoc etiam in epistolam venit. Nihil enim in negotiis aeque ac temporis opportunitas consideratur, sive narremus gesta sive gerenda decernamus. Hanc quoque occasionem in Marcelli morte non omisit Servius Sulpitius. Ait enim, post coenae tempus occisum esse Marcellum et mane sibi hora decima nunciatum. Valet etiam occasio temporis plurimum tum in deliberando, tum in consolando. Quam quidem partem latissime tractat idem Servius Sulpitius, quum Ciceronem de morte filiae consolatur.
De argumentis ex modo et facultatibus.
Cap. XXII
|
|