Ad quintum dicendum, quod corruptio et generatio, quamvis semper coniungantur,
non tamen sunt idem per se, sed per accidens; quod patet ex earum terminis,
ex quibus motus et mutationes specificantur: terminus enim generationis
est forma, quia est mutatio ad esse; terminus vero corruptionis est privatio,
quia est mutatio ad non esse. Forma autem unius et privatio alterius, ut forma
ignis et privatio aeris, sunt quidem idem subiecto, sed differunt ratione: et ideo
etiam illud quod corrumpit et generat, non ex eodem habet quod generat et corrumpit;
sed ex eo quod formam suam inducit, generat, et sic inquantum ens,
generat; ex eo autem quod forma sua necessario coniungitur privationi alterius
formae, corrumpit. Unde patet quod in eo quod privationem habet, vel non ens
est, aliquid corrumpit: et propter hoc Dionysius dicit, quod boni est per se
loquendo generare et salvare, et mali est corrumpere; unde non sequitur quod
malum in eo quod malum est, aliquid sit.
ARTICULUS 3
Utrum bonum sit causa mali
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod mali causa bonum esse non possit. Boni enim, ut dicit
Dionysius, est salvare et producere. Sed malum est corruptio quaedam.
Ergo mali causa bonum non est.
2. Praeterea, unum oppositorum non est causa alterius, nisi per accidens, sicut
frigidum quodammodo calefacit, ut in 8 Phys. dicitur. Sed malum non
tantum habet causam per accidens, sed per se: quia quod est per accidens, est
ut in paucioribus; malum autem videtur esse ut in pluribus. Ergo oportet quod
prima causa mali sit malum.
3. Praeterea, omnis effectus causae secundae reducitur in causam primam. Sed
omne bonum est effectus causae primae. Si ergo aliquod malum ab aliquo bono
causatur, tunc causa prima, quae Deus est, mali causa erit; et sic aliquo modo
malus esset Deus, quod est absurdum.
4. Praeterea, oportet ut effectus sequatur conditionem suae causae. Sed omne
malum defectivum est. Ergo oportet quod in causa eius aliquo modo defectus
sit. Aut ergo est in ea defectus in actu, aut in potentia. Si defectus in actu (omne
autem quod deficit in actu, malum est): ergo causa mali non erit bonum, sed
malum: nec hoc erit primum malum, cuius causam quaesivimus. Si autem
defectus est in causa in potentia tantum (id autem quod est in potentia tantum,
non sufficit ut educat aliquid in actu: quia in 2 Phys. dicitur:
«Aedificatio in actu est causa aedificati in potentia»): ergo ex tali causa malum
actu oriri non poterit.
|
|