Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 316


cum maiori admiratione videntur, quare magis sumus
attenti circa illa, et per consequens ea magis memoriter
retinemus. Iuvenes igitur, quia eis quasi omnia
sunt nova, maiori ardore feruntur in illa quae vident.
quare si contingat eos videre turpia, magis recordantur
de illis, et per consequens inclinantur ad concupiscendum
ea. Unde et Philosophus prohibet, ut non solum
prohibeantur iuvenes ad videndum turpia in re, sed etiam
in picturis et in imaginibus, ut si mulieres nudae essent
depictae vel sculptae, non essent iuvenibus ostendendae.
Nam quia satis illa aetas de se provocatur ad lasciviam et
ad passiones insequendas, non oportet ipsam per visionem
turpium ad ulteriorem provocare. Secundo adhibenda
est cautela in iuvenibus, ut instruantur quod palpebras
oculos vagabundos. Inclinatur enim aetas illa (eo
quod omnia respiciat tanquam nova) ut omnia videre
velit, et circa omnia visu vagatur: quod in regibus, et
principibus valde est indecens, si habeant oculos vagabundos.
Nam ex hoc iudicantur leves corde, et parvifici,
et pusillanimes: eo quod videantur de omnibus admirari.
Eos igitur qui debent principari et dominari
etiam ab ipsa infantia monendi sunt de modo videndi, ut
mature se habeant circa elevationem oculorum, et circa
videndi modum: nam facilius quis vir factus observat
quod ab infantia assuevit. Ostenso, quomodo instruendi
sunt iuvenes quantum ad loquelam, et visionem:
restat ostendere, quomodo sunt instruendi, ut se habeant
ad auditum. Circa quem (quantum ad praesens spectat) etiam
duplex cautela est adhibenda. Primo, quantum ad res auditas.
Secundo, quantum ad eos audit. In rebus autem
auditis observatur cautela quantum ad iuvenes, si
prohibeantur ab auditione turpium. Nam secundum philosophum
vii Polit. ubi de hac materia loquitur, prohibendi
sunt iuvenes, ne audiant quodcunque turpium: quia audire,

Torna all'inizio