Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 491

Tomus I


domus procurantur, et conservantur ut decet,
et si reparacione indigent. Et si egent, instes
apud Massarios, quod Massarias faciant reparari.
Si Massariae ipsae munitae sunt lignis, palea
et foeno; si sunt in eis loca fertilia; si habetur
in eis sufficientia de apibus; si de surco,
avena, milio, panico, spelta aliisque leguminibus,
bombice, et canabe, de quibus placet
nobis ut in singulis Massariis debeant seminare;
si de anseribus, gallinis, columbis, anetibus,
caponibus et pavonibus similiter competentem
sufficientiam habeant. Si de pennis ipsarum
avium Massarii faciunt fieri lectos, et quod per
singulos requiras, insuper eos de plantandis vineis,
olivis et aliis arboribus fructiferis in aptis
locis Massariarum ipsarum. Quod faciant fieri
castratos, arietinos, caprinos et bovinos; et
de fructibus quos habent faciant impinguari,
ut si praesentes in regno aderimus, ipsorum
carnibus Curia nostra vescatur, vel nobis absentibus,
ex venditione ipsorum, nostrae Curiae
utilitas procuretur. Generalis autem defectus,
qui suppleri per Massarios non valebunt,
significes per literas tuas magistris procuratoribus
nostrae Curiae in Apulia, fidelibus nostris.
Quibus ex ipsis supplendis ad requisitionem
tuam, mandatum nostrum per literas destinamus.
Pro praedictis autem omnibus implementis,
sic fidelem et studiosum exhibeas,
ut proinde a Majestate nostra digna beneficia
merearis.

Torna all'inizio