ad sua festinus revertitur. Dein cum principe inito consilio, 
ambo pariter summa cum festinatione eum audiere, auxilium 
ab eo adversum Regem Rogerium expetituri; qui licet ab ipso 
honorifice suscepti fuissent, adiutorium tamen ipsius, uti speraverant, 
contra Regem Rogerium nequaquam obtinere potuerunt. 
37 
Qui dum Rome adhuc apud Regem commorarentur, audientes 
Regem Rogerium cum immenso militari pedestrique exercitu 
fretum farense iam transmeasse, petita a Rege atque accepta, 
quamquam non grata, licentia, quantocius ad propria redeunt. 
Verum Rex Rogerius, eo quod supradictorum adversum se 
principum compererat cum periurio factam conspirationem, 
tanta quidem contra eos rapitur indignatione, tantoque mentis 
erupit furore, ut non comiti, non magnati, non etiam 
militi, qui ita periurantes in eum colla erexerant, penitus parceret. 
Alexander vero Comes, dum ob periurium perpetratum Regem 
valde pertimesceret, relicto quodam munitissimo oppido nomine 
Matera filio suo, cui nomen erat Gofridus, ad Comitem Ranulphum 
profugus advenit. Interea princeps Robertus cernens se 
teutonico frustratum fuisse auxilio, Pisam citissimo navigio advectus 
perrexit, quatinus inde bellicam manum accitam ad sui contra 
Regem auxilium adduceret. 
38 
Cum ergo Rex terras Gofridi Andrensis Comitis atque prefati 
Alexandri suorum periurorum occupasset, videlicet Aquambellam, 
Coretum, Barulum, Minerbinum, Gruttulam aliasque 
nonnullas, tandem ad prenominatum castrum, quo Gofridus 
filius predicti Alexandri comitis inerat, obsidendum se contulit;
  |  
  |