Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 350


Hic multa bona monasteriis servorum Dei contulit, set precipue
Beatissimi Vincencii, et Sanctissimi Benedicti. Spoletinorum
quoque duce Trasemu<n>do mortuo, Faroaldus eius filius succedit,
qui multa monasteriis servorum Dei dona concessit, sed precipue
monasterio Farfensi. sed hic a filio suo Trasemundo captus,
5 et clericus factus est, eiusque locum idem Trasemundus invasit, et
iste cum adversus Liudprandum regem rebellasset, expulsus, Hildericus
ducatum Spoletinorum accepit. postque iterum Trasemundus
Spoletum rediens, Hildericum extincxit, et ducaturn recepit.
At vero Liudprandus rex Spoletum veniens, Trasemundum ducatu
expulit, eumque clericum faciens, in loco ipsius Agiprandum suum
nepotem Constituit. Pemmonem quoque Foroiulanorum ducem
ducatu expoliavit, quem patriarcham validissimis || tribulacionibus
afflixit. filium vero ipsius Rachis pro eo in ducatu substituit.
Igitur Longobardorum gentis, regibus decedentibus vel succedentibus,
vicesimus nonus extabat tunc Aystulfus, ammodum
crudelior omnibus. hic etenim multas et gravissimas persecuciones
populo excitavit Romano. pro qua persecucione Stephanus
secundus papa Apostolice Sedis ascitos venerabiles viros, videlicet
Atonem abbatem monasterii Beatissimi Vincencii, et Optatum monasterii
Sanctissimi Benedicti in Casino positi, ad eundem regem

Torna all'inizio