diligat et recolat, et huiusmodi. Iste angulus est scala generalis
intellectui.
3. Tertius triangulus est de maioritate, aequalitate et minoritate;
et est generalis ad omnia secundum suum modum. Nam
quidquid est, aut est in maioritate, aut in aequalitate, aut in
minoritate. Maioritas habet tres species. Prima est, quando est
maioritas inter substantiam et substantiam; ut puta substantia
caeli, quae est maior, quam substantia ignis. Secunda species est,
quando est maioritas inter substantiam et accidens; sicut substantia,
quae maior est sua quantitate. Substantia enim per se existit,
accidens uero nequaquam. Tertia species est, quando est maioritas
inter accidens et accidens; sicut intelligere, quod est maius, quam
uidere; et uidere, quam currere. Et sicut dictum est de maioritate,
ita potest dici de minoritate, nam relatiue se habent.
Angulus de aequalitate habet tres species. Prima est, quando res
|
|