Solutio
Respondeo dicendum, quod amicitia propinquorum, ut dictum est, in corp.
praeced. art., fundatur super communicatione naturali. Omnis autem communicatio
naturalis fundatur super originem, secundum quam est pater et filius.
Fratres enim dicuntur aliqui in hoc quod ab eodem patre nascuntur, et sic deinceps.
Unde tota amicitia propinquorum fundatur super amicitia patris ad
filium; et ideo haec amicitia est maior quam aliqua alia propinquorum. In hac
autem amicitia quodammodo filii praeponuntur parentibus, quodammodo
parentes filiis, secundum duplicem modum amoris.
Amatur enim aliquid ut res distincta, sicut amo hominem; et aliquid ut alterius
existens, sicut amo manum meam, vel aliud membrum, uno amore quo amo me
ipsum. Loquendo ergo de amore alicuius rei in se, sic magis amantur parentes
quam filii; loquendo autem de amore quo aliquid amatur in altero, sic filii
magis diliguntur quam parentes. Cuius ratio est, quia unumquodque tanto
magis diligitur, quanto nobis magis propinquum est. Propinquius autem est aliquid
alicui quod habet ordinem essentialem ad illum, quam quod accidentaliter
ad ipsum ordinatur. Causa autem essentialis est effectui sicut genus speciei; sed
effectus ad causam accidentaliter se habet, quia sequitur esse eius sicut species
ad genus, nisi effectus sit aliquid causae; quia sic effectus comparabitur ad
causam per modum partis integralis, quae est actu et essentialiter in toto;
secundum autem quod est aliquid causae, non est distinctum ab ea, sed est
unum cum ipsa.
Considerando ergo patrem et filium ut sunt quaedam personae in se distinctae,
sic pater magis amatur, cum sit causa, quam filius, qui est effectus. Sed quia
filius est quaedam res patris, et non e converso; ideo diligitur filius alia dilectione,
inquantum res patris est, ut membrum diligentis ipsius. Unde Philosophus
dicit, quod illud quod est ex aliquo genitum, est propinquius,
sicut membrum, puta pes vel dens. Et quia hoc modo quasi una dilectione diligitur
cum illa qua aliquid seipsum diligit; ideo secundum hoc filius magis quam
pater diligitur. Et secundum hanc viam assignat Philosophus tres rationes
quare filii magis diliguntur parentibus. Prima est quia filii sunt sicut membrum
patris; unde aliquis diligit filium sicut seipsum. Secundo, quia patres sciunt
magis aliquos esse suos filios quam e converso. Tertio, quia bonum patris in
filio refulget, sicut bonum causae in effectu; unde naturaliter quilibet artifex
diligit opera sua sicut filios. Sed quia amor quo diligitur aliquid in seipso,
magis habet de ratione benevolentiae, quae est principium amicitiae et radix;
ideo amicitia magis habetur ad patrem quam ad filium, et caritas similiter,
quamvis aliquo modo amor sit magis ad filium.
Quidam autem dicunt, quod magis amantur filii affectu naturali, sed patres affectu
caritatis. Sed hoc non placet mihi: quia nihil naturalium inordinatum est: esset
autem inclinatio inordinata, si inclinaret in diligendum magis quod minus diligendum
|
|