Alexander Telesinus: De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135)

Pag 37


equisque calquaribus punctis, contra anteriorem adverse partis
aciem concurrendo, acriter insurgunt; quorum rigido concursu
predicta cohors exterrita terga continuo vertunt. Quod videntes
retropositi custodes et ipsi quidem perterriti per medium hinc inde
divertentes, spatium fugientibus prebent. Quo viso pedites qui
in ordine suo retro pro munitione statuti fuerant, et ipsi eodem
timore concussi, nihilominus divertuntur. Cum ergo qui primo
terga verterant a Regis militibus insequerentur, pars illorum,
dum evasionis successus fugitando petitur, in aquas ipsas fluviales
ruentes, undis morituri intercipiuntur; pars vero per campum
longum amnem devitantes diffugiunt; plerique autem lanceis ipsorum
impulsi, ab equorum sellis in terram deiciuntur. Peditum
autem supradictorum, qui territi fuerant, pars maxima, dum pre
timore ereptionis queritur locus, cum multis aliis super ripam
fluminis consistentibus, in fluvium ipsum suffocandi corruunt.
31
Comes ergo Ranulphus, ut erat acerrimus,
qui in dextro habebatur cornu, ubi vidit suos ita repulsos, hastam
in manu tenens, in regiam aciem antestantem primus prosilit.
Quod videntes sui, qui dextri sinistrique lateris erant custodia, eius
mox animo provocati, cum eodem ipso pariter adversarios obsistendo
premunt; cumque cuspidibus alterutrum impulsi hastas
rupissent, enses capiunt, hinc inde feriuntur. Dum ergo Comes
fortiter pulsando hastam confregisset, mox et ipse manum mittens
ad pugionem, in capite cuiusdam obstantis sibi equitis ita terribilem
super galeam ictum dedit, ut miles ipse ferrea obtunsione
ebefactus, statim dorsum cedenti prebuerit. Quem cum ceteri qui
hic illicque astantes erant, vertentem vidissent, continuo unus post
alium versi illum secuntur; deinde alii qui in dextro sinistroque
latere positi erant custodes, cum suos terga dare cernerent, mox
exterriti, et ipsi statim cum eisdem terga verterunt.

Torna all'inizio