Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 101

libro III


preponendum. (6) Sic enim disponuntur ordines spiritualium
personarum ad similitudinem novem ordinum angelorum.
14. (1) QUARE MAIOR QUANDOQUE POSTPONATUR MINORI.
(2) Possunt tamen et quedam circumstantie intervenire quandoque,
ubi maior qui scribi premitti non patitur nomen suum:
quod quandoque causa humilitatis facit, ut si abbati Cisterciensis
ordinis episcopus quidam scribat. (3) Aliquando fit quia
maior non habet super eum cui scribit aliquam diccionem, ut si
archiepiscopus Ravennas scriberet episcopo Papiensi. (4) Aliquando
fit quia, licet mittens sit uno respectu maior, alio tamen
respectu longe inferior esse potest, ut si quidam archidiaconus
ordine solo maior scriberet diacono qui scientia vel virtute, divitiis
vel nobilitate illum excedere videretur. Hoc respectu bene
posset nomen diaconi ante poni.
15. (1) DE NOVEM ORDINIBUS SECULARIUM PERSONARUM ET
QUARE MINOR QUANDOQUE PREPONATUR.
(2) Idem est tenendum in ordine secularium personarum,
quia debet quicumque preest, quando subditis suis scribit, premittere
nomen suum, (3) ut imperator regi, rex principi, princeps

Torna all'inizio