Boncompagnus de Signa: Liber de obsidione Ancone

Pag 132


sunt primitie ydolorum. Sit ergo vobis hoc salutiferum exemplum,
quoniam, si lignum viride tam acriter ignis consumpsit, in sicco quid
faceret non indiget explanatione. Vestra res nunc agitur, et proximus
est paries exustus; unde vos tollere moras oportet, quoniam in mora
modici temporis quandoque dampnum occurrere posset. Succurratis
ergo propere, et cum ingenti pecunia legatos mittite pro exercitu; et
si potueritis aliquem habere succursum, valebitis merito gloriari;
alioquin proiciatis universam pecuniam in mare, egrediamini foras,
et cum inimicis pariter moriamini; quia minus malum est in bello
commori, quam videre civitatis destructionem et pati obprobrium
sempiternum.»
Finita siquidem oratione, ita fuit omnibus persuasum, ut nullus
contradicere auderet sententie senis. Fuerunt electi continuo tres
nobiles cives, qui miraculose in modica barca, inter naves et galeas
obsidentium, cum ingenti pecunia exiverunt, properantes ut ercitum
aliquem congregarent. Venere siquidem ad Guilglelmum Marcheselli
nobilem civem ferrariensem, cuius consilio ad comitissam de
Brettinoro accesserunt, implorantes ab ea humiliter consilium et
iuvamen. Illa vero, eorum precibus condescendens, iussit ut
tam milites quam pedites per totum suum comitatum ad
espeditionem arma pararent. Vilglelmus vero in Lombardiam
properans,
cepit studiose milites congregare. Sed audi viri constantiam et
inauditam animositatem. Obligaverat enim omnes possessiones suas
pro exercitu congregando. Cum autem ei sua penitus deficerent, filios
amicorum et fidelium acquisivit, promittendo patribus quod eos ad
militarem gloriam promoveret. Ivit postmodum, omnesque pigneri
obligavit. Sicque congregato exercitu, venit iuxta Ravennam, ubi
reperit Petrum Traversarium, nobilissimum ravennatem civem, qui
partem cancellarii fovebat, et congregaverat multos milites ut
impediret exercitum istius. Tunc Vilglelmus ad ipsum accessit,rogando
eum tamquam fratrem, quia consobrinus eius erat, quod eum in hac
parte nullatenus impediret. Ille autem respondit se fidelem imperii
esse, atque cancellarii amicum, unde preces eius exaudire nequibat.
Videns autem Vilglelmus quod transitum aliunde habere non poterat,
quia civitates omnes, preter Ariminum, erant sibi contrarie,
locutus est in bono dolo Petro Traversario et dixit:

Torna all'inizio