Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 286


3. Praeterea, Deitas in homine non habitat nisi per gratiam. Sed gratia non est
in corpore. Ergo Deitas non potest habitare in aliquo corporaliter.
SED CONTRA, Divinitas iuncta est toti humanae naturae. Sed corpus est pars
humanae naturae. Ergo unita est corpori; ergo habitat in Christo etiam
corporaliter.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod de gratia Christi possumus
loqui dupliciter: aut de gratia unionis, aut de gratia habituali, qua anima eius
perfecta est. Gratia autem unionis dicitur Christo naturalis, quia ordinatur ad
unionem in personam divinam, secundum quod ille homo dicitur naturalis
Filius Patris. Gratia vero habitualis potest etiam dici Christo naturalis dupliciter.
Uno modo quia ad modum proprietatum naturalium se habet, quae suum
subiectum inseparabiliter consequuntur. Alio modo quia ex altera suarum naturarum
causatur, scilicet ex divina natura, non autem ex humana.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod gratia unionis dicitur quidem gratia quantum
ad causam, quia eam nulla merita praecesserunt; sed dicitur naturalis quantum
ad effectum, quod est esse Filium naturalem, ut dictum est. Gratia autem habitualis
dicitur gratia ratione humanae naturae; naturalis ratione divinae, vel
ratione humanae naturae inquantum inseparabiliter inest.
Et per hoc patet solutio ad alia.
Solutio II
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod plenitudo Divinitatis dicitur corporaliter
habitare in Christo tripliciter. Primo modo quia Deitas non tantum
animae, sed etiam carni unita est. Secundo per similitudinem ad tres dimensiones
corporis, quia Divinitas est tribus modis in Christo. Uno modo generali,
sicut est in omnibus creaturis, per essentiam, praesentiam et potentiam; et in
hoc consistit quasi longitudo. Alio modo speciali, prout est in sanctis per gratiam;
per quam est latitudo caritatis. Tertio modo in proprio Filio, scilicet per
unionem; in quo est sublimitas et profundum.
Tertio dicitur corporaliter habitare ad similitudinem corporis, secundum quod
dividitur contra umbram. In sacramentis enim veteris legis fuit quasi in umbris
et signis, Hebr. 10, 1: «Umbram habens lex futurorum bonorum»: in Christo
autem secundum rem et veritatem; unde Christus se habet ad illas figuras sicut
corpus ad umbram.

Torna all'inizio