Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 70


nec divino nec humano iure posse repeti. Postremo:
ea, que a summo pontifice tenentur, nullius temporis
longitudine potuisse prescribi.
I
III. 7 Atque quod ad primam partem attinet (loquemur
autem de Constantino prius, deinde de Silvestro),
non est committendum, ut publicam et quasi Cesaream
causam non maiore, quam private solent, ore
agamus. Itaque quasi in contione regum ac principum
orans (ut certe facio, nam mea hec oratio in manus eorum
ventura est) libet tanquam presentes et in conspectu
positos alloqui. Vos appello, reges ac principes,
difficile est enim privatum hominem animi regii concipere
imaginem, vestram mentem inquiro, conscientiam
scrutor, testimonium postulo: nunquid vestrum
quispiam, si fuisset Constantini loco, faciendum sibi
putasset, ut urbem Romam, patriam suam, caput orbis
terrarum, reginam civitatum, potentissimam, nobilissimam,
ditissimam populorum, triumphatricem nationum
et ipso aspectu sacram, liberalitatis gratia donaret
alteri et se ad humile oppidum conferret, deinde
Byzantium? Donaret preterea una cum Roma Italiam,
non provinciam, sed provinciarum victricem? Donaret
tres Gallias, donaret duas Hispanias, donaret Germanos,
donaret Britannos, totum donaret occidentem
et se altero ex duobus imperii oculis orbaret? Hoc ego,
ut quis faciat compos mentis, adduci non possum ut
credam. 8 Quis enim vos expectatius, quin iocundius,

Torna all'inizio