AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Dionysius accipit amorem communiter ad
naturalem, sensitivum quem animalem dicit, et intellectivum, quem dicit intelligibilem,
quantum ad homines; angelicum et divinum, quantum ad substantias
separatas. Et ponit quinque haec, quia non possunt esse plures gradus appetitus:
quia in Deo est voluntarius appetitus tantum, quia ipse determinat omnia et
non determinatur ab aliquo: in Angelis autem voluntarius cum naturali,
inquantum determinatur a Deo ad aliquid volendum naturaliter; in homine
autem voluntarius cum sensibili et naturali; in animalibus sensibilis cum naturali;
in aliis naturalis tantum.
Et similiter etiam dicendum ad secundum, quod Commentator definit amorem,
secundum quod se habet ad omnes communiter.
Ad tertium dicendum, quod delectatio causatur ex coniunctione convenientis.
Conveniens enim adveniens perficit id cui advenit, et quietat inclinationem in
illud; et haec quietatio, secundum quod est percepta, est delectatio; unde Plato
dixit, quod delectatio est generatio sensibilis, idest cognita, in naturam, idest
connaturalis; unde in his quae cognitionem non habent, non est delectatio aliquo
modo. In quodlibet autem conveniens habenti cognitionem est duplex inclinatio:
scilicet appetitus naturalis, et appetitus animalis; et utraque inclinatio
quietatur per rem praesentem, et utraque etiam quietatio percipitur; unde ex
utraque parte delectatio causatur. Delectatio ergo quae est quietatio appetitus
naturalis, invenitur in omni potentia cui coniungitur suum obiectum; delectatio
vero quae est quietatio appetitus animalis, est tantum in concupiscibili, vel
voluntate. Prima autem delectatio dicitur tantum delectatio, proprie loquendo,
et opposita passio dolor; sed secunda delectatio habet etiam nomen gaudii, et
opposita passio dicitur tristitia. Unde quamvis delectatio et dolor sint aliquo
modo in omnibus potentiis animae, tamen gaudium et tristitia sunt tantum in
concupiscibili vel voluntate.
Ad quartum dicendum sicut ad primum: quia ratio procedit de appetitu naturali.
Ad quintum dicendum, quod amor animalis non pertinet ad irascibilem; quia
obiectum amoris est bonum sine adiunctione ardui vel difficilis, quod est proprium
obiectum irascibilis.
|
|