8.  Si quis autem suorum . Melius est veritatem ignorare 
quam cognitam postponere; quod facit qui suos  
non curat. 
9. AUGUST. (lib. XIX  De civit. Dei , cap. 14., tom.  
V).  Si quis autem . Ad eos quippe habet opportuniorem,  
facilioremque aditum consulendi, vel naturae  
ordine, vel ipsius societatis humanae. 
10. AMBROS.  Si quis autem . Hoc ad illud refertur:  
 Si qua vidua filios et nepotes habet , discant. 
11.  Vidua eligatur . Redit aliud [ f ., ad illud]:  Viduas  
 honora . 
12.  Cum enim luxuriatae , hoc est, ubi fuerint inter  
duas receptae, et ecclesiasticum sumptum consecutae 
13. LANFR.  Cum enim luxuriatae . Ratio cur devitandae 
sint, quia saepe contingit ut, relicto proposito  
castitatis, per multos amatores luxurientur, et post  
multam luxuriam in Christo nubere, id est copulare  
[f., copulari] viris legitimis volunt. 
14. AUGUST. ( lib. De bono viduit ., cap. 9).  Habentes  
 damnationem . Ut voluntate [ al ., voluntatem],  
quae a proposito cedit [ al ., cecidit], appareat esse  
damnatam, sive subsequantur nuptiae, sive desint. 
15. AMBROS.  Simul   autem . Quoniam nullam habentes 
sollicitudinem temporalium, dum secure assequuntur  
quae usui sunt necessaria, discunt et ipsa  
largitate studere otiositati. 
16.  Volo ergo . Ut juventutis impetus erga plurimam 
sollicitudinem occupatae possint compescere. 
17.  Ullam   occasionem . Illis qui nobis derogare  
properant.
  |  
  |