ut inter se dimicantibus saepe etiam usque ad effusionem sanguinis veniretur. Cumque
haec diutius agerentur et neutra pars parti cederet, Iohannes reverentissimus abbas monasterii,
quae Umbrosa Vallis dicitur, saepe ad hunc conflictum advocatus, zelo Dei
ductus suis cum monachis veniebat, qui exhortando, praedicando, divini examinationem
iudicii intentando episcopum admonere non cessabat, quatinus ex perpetrata culpa poenitentiam
ageret et sacerdotio minime legaliter acquisito humiliter cederet, ne sibi suisque
subiectis, quibus incremento esse debuerat, detrimento foret, illud de euangelio ei saepe
proponens, quomodo dominus Iesus vendentes et ementes columbas de templo proiecerit
cathedrasque subverterit et aes nummulariorum effuderit, videlicet demonstrans, ut, quicumque
Spiritus sancti donum, quod per columbam significatur, ductus avaritia vel vana
gloria elatus pretio acquirere vel vendere temptaverit, ab illo caelesti templo et aeterno
altari se procul dubio eliminandum noverit. Sed ille nichilominus praesentis vitae honoris
cupidus pro nichilo monita sancti viri ducebat, immo potius pertinaciter et armis et verbis
omnibusque modis, quibus poterat, se defendere nitebatur. Cumque isdem venerabilis
abbas incassum procedere sua verba videret, utraque parte populi advocata: "Quoniam",
inquit, "verba non prosunt, veniamus ad signa. Construatur rogus et igne supposito accendatur,
per quem unus e nostris ingrediatur, ut, utrum vera an falsa sint, quae de
episcopo dicimus, Domino discernente probetur". Placet utrique parti sententia; rogus
mox duodecim pedum mensura extruitur, intra quem parva semita, qua unius tantum
hominis persona transire posset, relinquitur; quae etiam ex accensis lignis, ne aliquis
ibi locus a flamma vacaret, consternitur. Interim autem dum haec praeparantur, praefatus
abbas Iohannes [Petro] suo discipulo, reverentissimo videlicet viro, qui postmodum
in Albanensi urbe episcopus ordinatus est quique etiam adhuc superest eandem ecclesiam
regens, praecepit, ut indutus sacris vestibus omnipotenti Deo sacrificium offerret et
sic demum confisus de misericordia Dei per accensi rogi flammas indubitanter intraret.
Qui iussis patris optemperans, postquam sacrificium Deo optulit, casulam se expolians ad
ignem venit et magna voce: "Oro", inquit, "Deus omnipotens, si Petrus, qui episcopus
dicitur, symoniaca est peste foedatus, ne ecclesia tua amplius polluatur, iudicio sancti
Spiritus tui ostende virtutem et illaesum me per hunc ignem transire concede. Quodsi
nos fallacia pleni, causa invidiae ducti hanc contra eum tulimus questionem, ardor istius
ignis me tua gratia derelictum consumat". Haec dicens et sanctae crucis se signaculo
muniens per medias flammas constanter ingressus est. Cum igitur undique esset flammis
circumdatus, ita ut a nemine prorsus videretur et omnes eum iam consumptum putarent,
subito ex alia parte Christi comitante gratia egrediens prosilivit, ita ut non modo vestimenta
eius, sed ne capillus quidem laesus ab igne in aliquo videretur. Sed ut idem
venerabilis vir postea referebat, cum per medias flammas graderetur, mappula ei de manu
cecidit. Cumque iam paene egredi ex igne deberet, vidit se mappulam in manibus non
gestare ac in igne sibi eam cecidisse considerans per medias iterum flammas revertitur
et secum mappulam extrahens reportavit. Tunc omnes, qui aderant, viso tam maximo,
tam obstupescendo miraculo immensas Deo gratias agentes, mox diversa pars una effecta,
praefatum episcopum de ecclesia pellunt, qui postea poenitentia ductus, mutata veste,
sub sanctae conversationis regula religiosam agere vitam visus est.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|