Papias: Ars Grammatica

Pag 63


36 Pauca uero inueniuntur masculini generis, ut a "pectendo"
"pecten", a "filo" "filamen" et per sincopam "flamen", et a "canendo"
composita masculina sunt et i penultimam corripiunt, "cornicen",
"fidicen". 37 Excipitur "tibicen" pro "tibiicen", quod per sineresin
duas uocales in unam conuertit longam: 38 sic ex duabus
sillabis una longa solet fieri, ut "biiuge, bige", "quadriiuge, quadrige",
"biuni, bini"; et contra fit "admittier" pro "admitti", "fieri" pro
"firi" uel "fire". 39 In ar deriuatiua, si consonantem habeant ante
ar , penultimam producunt, ut "cesus, Cesar", "lacus, lacunar"; si
uero uocalem, corripiunt, ut "laqueus, laquear". 40 Nota "subligar",
"specular" corripuisse penultimam, quia eorum primitiua
corripiunt. 41 In er a nominibus deriuata pleraque habent st ante
er , ut "eques, equester", "silua, siluester", "campus, campester",
"apium, apiaster", "oleum, oleaster". 42 Sciendum uero quod a
habent ante ster quorum primitiua habent penultimam uocalem
ante uocalem, ut "apium, apiaster", "olea, oleaster", sicut et
diminutiua, "surdaster", "Catulaster"; alia uero e habent, excepto

Torna all'inizio