Subrelatio est oratio superans veritatem alicuius , ut superius  
dictum est. 
Intellectio est, cum a toto pars vel a parte totum intellegitur, ut  
supra signatum est. 
Possunt quoque et alii colores in unius manerie convenienter  
aptari: Denominatio, translatio. 
Denominatio est, que a rebus propinquis et finitimis trahit orationem,  
ut si quis pro pane Cererem et, pro vino Bachum, pro bello Martem,  
pro mari Neptunum, pro luxuria Venerem et similia poneret,  
cuius exemplum, quia in propatulo est, non est necessarium annotare. 
Translatio est, cum aliquid verbum urbanitatis causa in aliam rem  
transfertur, ut si quis vult dicere de muliere aliqua, quod luxuriosa  
sit, dicat sic : "Cuius facies cottidianis nuptiis delectatur vel,  
quam Veneris et Latore pulcritudo delectat". In hac quoque narrativa  
sive pronuntiativa epistola cuncti fere colores aptari possunt,  
qui facile erunt dictandi, si eos ponere in epistolarum tractatibus  
usus adiuvabit. 
Exemplum deprecative. 
"Domno suo atque patri scilicet amantissimo V.. nimia  
modestie discretione composito B. quicquid in utroque  
seculo felicius ac perpetue subiectionis reverentiam. 
O pater, immeritam cur sic consurgis in iram; cur diuturne  
meos sic vis renovare dolores? Solamen cunctis fert litera  
missa parentum, sed. mihi tristitiam semper tua litera confert.  
Si a tuo nutu vel precepto domi demorans sequestratus essem,  
si dictis vel actibus tuis aliquatenus obviassem, equum quidem  
fore iudicarem me sic debere a paterna benedictione seiungi,  
a patria largitate et hereditate separari et maledictionis obstaculo  
alligari cunctisque, quibus me arguis, dignissime repulsum
  |  
  |