mortui corruunt. Sed quia Romani ultra viginti tantum 
fuerant, quam adversarii eorum essent, impetum magnum 
super Teutonicos fecere. Teutonici autem, quia paucissimi 
fuerant versus illos, pre multitudine illorum vix sustinere 
potuerunt; sed tamen acriter se defendentes viriliter steterunt. 
Archiepiscopus namque et cancellarius aliique etiam principes, 
qui secum aderant, hoc videntes valde perterriti fuere; sed 
tamen ipsi scientes et videntes se aliter evadere non posse, 
nisi iter ferro aperirent, ipsemet archiepiscopus et cancellarius 
vexillum in manu accipiens signoque dato maximis vocibus 
cantum Teutonicum, quem in bello Teutonici dicunt, videlicet 
"Christus qui natus" et cetera, omnes levantes acriter super 
omnes Romanos irruerunt. Romanorum igitur multitudine 
perterrita, quia ipsi Romani impetum eorum non potuerunt 
sustinere, equites Romanorum pedites ipsorum in campo 
deserentes fugere ceperunt. Pedites namque cum viderunt 
equites suos se in campo deserere ac, prout poterant, longe ab 
eis fugere, tum quia forte iusticiam non habebant, tum etiam 
quia, postquam in campo exeunt, non, sicut sui maiores 
fecere, faciunt, imo vilissimi sunt, tum etiam quia Teutonicos 
magis timebant, quam timerent alios, Domino divinum 
miraculum ibi faciente terga verterunt. Super quos Teutonici 
atque Braibenzones ceterique principes viriliter irruentes acriterque 
eos persequentes, sicut mihi ab ipsis Romanis postea in
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
 
  |