Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris  | 
 
CLIUS seu CLIVIS fluvius est Mauritanie. Ex Atlantis septentrionali  
plaga progrediens in occidentem tendit et in lacum  
funditur Eptagonum, et mutato nomine dicitur Agger, et postremo  
multis peragratis regionibus Nylus efficitur. Et ideo  
ubi de Nylo scribetur infra plenius apponetur.  
CLODIANUS fluvius est ex Pyreneo exundans et ad Emporia  
se ferens. 
COASPIS nuvius est Medie sese in Tygrim deferens apud  
Persas. Huius fluminis dulcis est aqua, ut Persarum reges,  
quam diu inter ripas Persidis effluebat, soli ex eius aquis potabant,  
et profecturi peregre adhuc illas etiam deportabant.  
COBAR Babilonie fluvius est. 
COBULATUS fluvius est Minoris Asye Gallogrecie  
propinquus. 
COCYTUS infernalis est fluvius, poetarum carminibus  
celebris. 
CONDERON fluvius est Arriane regionis, fervore solis exustus,  
desertis circumdatus non longe a Bactris, cuius quidem  
cultores circa hunc fluvium et alium nomine Arosapem omnes  
inhabitabant.  
COERANUS Minoris Armenie fluvius insignis habetur. 
COPHATA seu COPHINUS fluvius est Yndie propinquus oppido  
Yndorum quod dicitur Peucodatim. 
COGAMUS fluvius est Asye Minoris preterfluens radices Timoli  
montis, cuius in marginibus Loreni et Philadelpheni  
habitant. 
COLAPHIS fluvius est Pannonie qui fluit in Saum per Colapianos  
Breucosque fluentem, et cum duplici mergatur alveo facit  
insulam quam Segestiam incole vocant.  
COPEN fluvius Yndie est in Yndum fluvium cadens. 
CORALIUS fluvius est Frigie, et susceptis Tembrogio et Gallo  
fluminibus in Bosphorano litore Ponto miscetur. Hic a multis  
Sangarius appellatur.  
CORYNEUS fluvius est haud longe ab Erytriis et promontorio  
Mimantis et Clazomene. 
CORMALOS fluvius est haud longe a palude que olim Adramytteos  
dicta est.
  |  
  |