[13]
Hic adiecit non esse mirandum si Deus incognitus est, quia etiam
ipsi angeli sunt incogniti et hoc est quod sequitur.
Sed quia quidem diximus, cum theologos caracteres exposuimus, id est
cum divina nomina posuimus supra. Dixerat enim superius divinos
caracteres, qui sunt huiusmodi: Deus est essentia superessentialis, scientia
superessentialis, thearchica bonitas, salutaris iusticia, incomprehensibilis
incontemplabilis invisibilis simpla similitudo, informitas, id est sine aliqua
forma que non sit ipse, superessentialis magnitudo, superrationale
bonum, unitas unifica omnis unitatis, intellectus invisibilis, verbum archanum,
irrationabilitas, id est de quo ratio non est <h>abilis fari, invisibilitas,
innominabilitas, causale omnibus essendi, superessentialis divinitas,
inscrutabilis, investigabilis, universale bonum, impassibiliter
glorificatum -glorificari enim licet sit pati et glorificatio passio, in Deo
tamen non est passio, sed substantia et talis substantia que sit super omnem
substantiam-, radium superlucens, super intellectum, occultus,
largum principium, causa, essentia omnis vite, vita, revocatio recidentium,
resurrectio, incorruptibilis, renovatio, reformatio, collocatio, munimen,
restitutiva manuducatio, illuminatio, perfectio principalis, divinorum
divinitas, simplicium simplicitas, unitorum unitas, superprincipale
principium, monas, trinitas, substantifica bonitas, Ihesus, eternus,
invisibilis illuminatio, superessentialis radius, remotus et incognitus,
preambiens, supercelestibus animis super locatus, et multa huiusmodi.
Cum theologos caracteres exposuimus, diximus Deum esse unum,
incognitum, superessentialem, per se optimum quidem. Per se asserit Deum
optimum, quia ipse solus, sicut solus est bonus substantialiter, ita in sua
et ex sua substantia per se, id est substantive, optimus est. Nec est aliud
quod est et aliud quod optimus est. Et diximus eum esse quod est. Solus
enim Deus est, quia est hoc ipsum quod est, id est sua essentia. Unde
|
|