Papias: Ars Grammatica

Pag 91


3. DE NVMERO

1 Numerus est forma dictionis in uoce et discretio quantitatis in
significatione. 2 Est autem singularis et pluralis; singularis finitus,
pluralis infinitus est; cum enim dico "homo", certum est de
uno dicere; cum uero "homines", incertum est de quot; ad quod
determinandum certi inuenti sunt numeri, ut "duo", "tres", "centum".
3 Singularis igitur abusiue dicitur numerus, nisi quia ceteri
ex eo componuntur et in ipsum soluuntur. 4 Numeros autem he
habent dictiones, que et personas habent finitas uel infinitas, id
est nomina, uerba, participia, pronomina. 5 Vnde si deficiat uerbum
persona, deficit et numero, qualia sunt infinita, impersonalia,
gerundia, uel supina. 6 Sciendum uero quedam nomina semper
esse singularia, uel natura, uel usu: natura, ut propria: "Hector",
"Sicilia", "sol"; usu, quibus sic utuntur poete, ut "sanguis",
"puluis". 7 Que tamen IV modis transeunt in pluralia: euentu, ut
"duo Catones"; opinione, ut "plures soles"; particione, ut "due

Torna all'inizio