2. AUGUST. (lib.  De resurr. mort ., inter frag. 31,  
tom. X.)  Mortificate . Spiritalia nequitiae dicit membra  
super terram. Nam sequitur, et exponit avaritiam,  
immunditiam, etc., quae illic exsequitur,  
exspoliantes, etc. 
3. LANFR.  Membra vestra , id est, partes veteris  
hominis, qui universitas peccati intelligitur, vel  
membrorum nostrorum concupiscentias. 
4.  Servitus . Hoc dicit propter imagines imperatorum 
quae nummis reperiuntur insculptae; unde qui  
nummis inserviunt quasi idolis, et simulacris servire 
videntur. 
5. AUGUST. (lib. XXIV  contra Faust. , tom. VI.)  
 Exspoliantes veterem . Veterem hominem nihil aliud  
Apostolus dicit, quam veterem vitam, quae in peccato  
est, in quo secundum Adam vivitur. 
6. LANFR.  Induentes novum , id est, induentes vos  
novitatem, facite vos novum hominem. 
7. AUGUST. (lib. XIV  De Trinit ., c. 16, tom. III.)  
 Qui renovatur . Ista renovatio, est reformatio mentis  
secundum Deum, vel secundum imaginem Dei; sed  
ideo dicitur secundum Deum, ne secundum aliam 
creaturam fieri putetur. Ideo autem secundum imaginem  
Dei, ut in ea re intelligatur fieri haec renovatio,  
ubi est imago Dei, id est, in mente. Non itaque  
sic intelligamus secundum imaginem ejus qui creavit  
eum; quasi alia est imago secundum quam renovatur,  
non ipsa quae renovatur. 
8. LANFR.  In agnitionem . In agnitione Dei renovatur 
homo ad imaginem Dei: haec est enim imago  
Dei, ad quam creavit hominem, ut videlicet rationalis 
esset, et coelestia semper diligeret
  |  
  |