:

Pag 78


nem habet». Sebastianus dux dixit: «Acquiesce diis
meis». Dicit ei sanctus Victor dixit: «Et tu ad regem no-
strum pertinens, obaudi illi et sacrifica diis». Victor dixit:
Et ipsi quidem militabam: sed corde Deum meum colo, prop-
terea quod non me uincet diabolus. Hoc scito, quia carnem
meam esse <in> potestatem habeas, animam meam non habes
in potestatem: solus Deus est, qui potest mortificare corpus et
animam». Sebastianus dixit: «Video te magnam habere sa-
pientiam in sermone». Victor dixit: «Sapientia humana
non est mea, sed Dominus donauit michi eam». Sebastia-
nus dixit: «Erue te a tormentis». Victor dixit: «Ego li-
benter propter nomen Domini torqueor, uidens quoniam di-
gnatus est Deus meus, ut torquear et in sempiterno regi in
celis meo». Sebastianus dixit: «Lector es aut diaconus,
quod talem eloquentiam habes?». Victor dixit: «Non sum
dignus tanta gratia, sed potens est Deus perducere me ad hoc:
ipse est, qui donat rectis corde, et his, qui seruant mandata
eius, dat sapientiam atque prudentiam. Sic enim parat
agrum superuenienti pluuiae, ut nutriat fructus suos, et sa-
pientia Dei omnes sperantes in eum suscitat et non permittit
inimicum dominari illis, sed potius ad fructus iustitiae facit
peruenire». Sebastianus dux dixit: «Haec est cogitatio tua,
mori quam uiuere?». Victor dixit: «Haec mors non est,
sed uita eterna perseueranti et sustinenti tormenta tua».
Sebastianus dixit: «Hoc ergo consilium tenuisti?». Vic-
tor dixit: «Ipsum».

Torna all'inizio