Palmites vitium sarmenta appellantur, quod in modum palmarum
humanarum virgulas quasi digitos edunt.
Palmulae appellantur remi a similitudine manus humanae.
Pallas Minerva dicta est quod Pallantem Gigantem interfecerit,
vel, sicut putabant, quod in Pallante pAliide nata est.
Pappi carduorum flores. Lucretuis (3, 386): “Vestem nec
pluimas avuim papposque volantes.”
Papillae capitula mammarum dictae, quod papularum sint
similes.
Pauperies damnum dicitur, quod quadrupes facit.
Palpari blandiri.
Pauciens dicebant pro raro. Titinnuis (40): “Uxorem pauciens
videbo.”
Panus facit deminutivum panucula.
Pandana porta dicta est Romae, quod semper pateret.
Pandiculari dicuntur, qui toto corpore oscitantes exteuduntur,
eo quod pandi fiunt.
Pandicularis dicebatur dies idem et communicarius, in quo
omnibus dis communiter sacrificabatur.
Pancarpiae dicuntur coronae ex vario genere florum factae.
Panibus redimibant caput equi immolati idibus Octobribus
in campo Martio, quia id sacrificium fiebat ob frugum eventum;
et equus potius quam bos immolabatur, quod hic bello,
bos frugibus pariendis est
Patulum bovem Plautus (Truc. 277) appellat, cuius cornua
diversa sunt ac late pateant.
Patagium est, quod ad summam tunicam adsui solet, quae
et patagiata dicitur, et patagiarii qui eiusmodi faciunt.
|
|