Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 425


Quae mala consequuntur, si in civitate uxores et
filii ponantur esse communes.
Cap. X.

Philosophus 2. Polit. probat multa mala sequi in civitate,
si uxores et filii ponantur esse communes. Quantum
autem ad praesens spectat, enumerare possumus quinque
mala, quae Philosophus tangit ibidem sequentia ex
tali communitate. Primum est, iniuria consanguineorum.
Secundum, vilificatio nobilium. Tertium, iniuria filiorum.
Quartum, intemperantia venereorum. Quintum, abusio
parentum. Primum sic patet. nam oportet in civitate
consurgere lites, vulnerationes, et contumelias, quae tanto
detestabiliores sunt, quanto committuntur in personam
magis coniunctam. expedit ergo civitati propter
honestatem et bonitatem morum parentes esse certos
de suis filiis, et quoslibet certificari de eorum consanguineis,
ne propter ignorantiam filii in proprios parentes et
consanguineos inter seipsos iniurias et contumelias inferant.
quare cum communitas uxorum, quam Socrates ordinavit,
tollat certitudinem filiorum et notitiam consanguineitatis,
non est commendanda: quia ex hoc consequitur
aliquos de facili propter ignorantiam iniuriari consanguineis
suis. Secundum malum sic ostenditur. nam supposita
communitate uxorum et filiorum sequeretur vilificatio
nobilium, et exaltatio agricolarum, et personarum
vilium. nam esse non potest uxores et filios communes,
nisi aequalis cura geratur de filiis nobilium, et
custodum civitatis, quae geritur de filiis agricolarum et
personarum vilium. quare filii nobilium deprimuntur,
et utilium exaltabantur. non ergo erit amicitia inter cives,
quia secundum Philosophum in Ethic. proportionale et

Torna all'inizio