Deum, nisi per viam motus et generationis; et ideo omnium eorum quae per
generationem non inceperunt, oportet Deum immediatam causam ponere, ut
sunt Angeli, animae, substantiae caelorum, et materia elementorum, et primae
hypostases in omnibus speciebus. Dicta etiam positio tollit honorem animarum
sanctarum, quibus promittitur Angelorum aequalitas, Matth. 11, in consecutione
ultimi finis, quod non posset esse si causa essentialis animae Angelus esset;
cum esse causati semper dependeat a sua causa essentiali; sicut et Anselmus
probat quod reparatio humani generis per Angelum fieri
non debuit ne dignitati animarum derogaretur. Sequeretur etiam aliud inconveniens,
quod ultima beatitudo animarum non esset in divina fruitione, sed potius
in fruitione Angelorum: quia ultima perfectio ad quam res potest pervenire, est
haec ut coniungatur suo principio: et ideo a philosophis ponitur ultimam felicitatem
hominis esse in continuatione intellectus possibilis ad intelligentiam
agentem, sive talis continuatio sit in hac vita secundum quosdam, sive post
hanc vitam secundum alios.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod in hac materia auctoritates libri de Causis
recipiendae non sunt: quia ille qui librum illum composuit, huius erroris auctor
fuisse invenitur: nisi quis velit exponere, quod est praeter nostrum propositum.
Ad secundum dicendum, quod illa ratio, si vim habeat, concludit quod nihil a
Deo immediate causetur: quia omne quod est praeter ipsum, finitum est: nisi
forte secundum aliquem modum substantias separatas infinitas esse ponamus,
non simpliciter, sed secundum quid, scilicet versus inferius, ut in lib. de Causis
dicitur: hoc est secundum quod earum virtus non limitatur ad determinatos
effectus in his quae suae operationi subduntur: quo etiam modo infinitatem
habet anima rationalis tam ex parte intellectus agentis, quo est omnia facere,
quam ex parte intellectus possibilis quo est omnia fieri, et cuius est formam
universalem recipere in qua sunt potentia infinita singularia: quod est etiam
evidens argumentum immaterialitatis ipsius animae et quod ex traduce non sit:
quia omnis forma materialis finita est, ut in 8 Physic. Probatur. Et ideo ad
rationem illam dicendum est quod etiamsi Deus sit infinitus simpliciter, effectus
tamen eius dupliciter limitatur. Primo et principaliter ex ordine sapientiae eius,
quae cuilibet rei certos terminos praefigit. Secundo ex parte recipientis, quia
influentiam agentis recipit patiens per modum virtutis suae, et non per modum
virtutis ipsius agentis.
|
|