Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 117


satyros faunosque bicornes quam plurimum habundare et ideo
eciam multa in ea miraculosa visa fuisse. Nam et in illa terra sunt
diuersa genera uolucrum et ferarum et eius milicia pre ceteris est
experta in uirtutibus lancearum, arcuum, et eciam sagittarum.
Item de prouincia Boecie venerunt tres duces cum militibus mcc,
dux videlicet Ausimus, dux Fortinus, et dux Sanius. Item de
regno Beotino, quod est ualde suppositum orientali plage,
plenum omni genere aromatum, venerunt duo fratres reges cum mille militibus,
rex videlicet Boetes et rex Epystrus. Item de regno Paffagonie,
quod est nimis propinquum uersus orientem solem, quasi
regnum inuisibile propter multam remocionem ipsius, venit ille
ditissimus auro et gemmis, que in flumine Tigris et Eufratem crebrius
inueniuntur, in cuius ripis regnum ipsum Paffagonium situm
est scilicet Philimenis cum duobus milibus militum habentium
scuta quorum materia non erat ex ligno constructa sed tantum ex
coriis decoctis, multo tamen auro fulgencia et diuersis gemmis
ornata. Hic rex Philimenis erat statura ualde grandis, non minor
statura gigantis. Item de regno Ethyopie venit rex Perses et in
eius comitiua stennuus rex Menon cum militibus, ducibus, et
comitibus sibi subyectis et cum iii milibus militum et in eorum
comitiua venit Sigamon, frater regis Menonis supradicti. Item
de regno Thereo uenit rex Theseus et Archilogus filius eius cum
mille militibus, cum ipse rex Theseus esset ipsi regi Priamo stricta
consanguinitate coniunctus. Item de insula que dicitur Agresta

Torna all'inizio