Anno dominice incarnationis MLVIJ indictione X Unfridus comes Normannorum diem
clausit extremum, relinquens sibi successorem Bagelardum filium eius militem strennum. Set
Robbertus cognomento Uiscardus, eiusdem Unfridi comitis frater, natua ex patre Tancredo,
Normannorum comitatus honorem sibi arripuit, ipsum Bajelardum suum nepotem expellens.
Tancredus autem fuit timoris Dei non immemor, qui bissenos habuit filios. Quorum primus
quidem fuit Sarnus, qui miles insignis extitit. Secundus autem comes Goffridus pater Robberti
comitis de Lauritello. Tercius uero Drogo comes, de quo superius scriptum est.
Quartus autem Willelmus, et ipse comes, qui propter fortitudinis sue prudenciam Brachiferreus
est prenomine dictus erat enim astutissimus et ferox fortisque uiribus. Quintus extitit
comes Unfridus. Sextus quoque Malgerius comes, probus atque famosus. Septimus itaque
fuit Robbertus Guiscardus. Hic autem proper animi astuciam ingeniique prudenciam primus
ex Gallorum genere in Apulia ducatus honorem adeptus est. Qui non multo post sibi
subegit Apuliam et Calabriam, Lucaniam atque Siciliam, militarem namque disciplinam gloriosissime
|
|