: Statuta Comunis Mergotii

Pag 79


Ghirardus.
Locus sigilli et cetera.
Ioannes miles, ducalisque consiliarius, et Vitalianus Borromaei Aronae
comites et cetera. Visis et diligenter examinatis statutis vestrum Communis
et hominum Mergotii in praesenti libro superius descriptis et
registratis, visisque confirmationibus per illustrissimos dominos, quondam
duces nostros, et per magnificum, quondam avum nostrum, comitem
Vitalianum Borromaeum, de eiusmodi statutis factis, illa omnia
confirmavimus et praesentium tenore confirmamus, contenti quod ea
observetis et ad litteram, prout iacent, observari faciatis, salvo tamen
iure superioritatis nostrae statuta ipsa moderandi, corrigendi, addendi,
minuendi, cassandi et revocandi, prout expediens erit et nobis visum
fuerit. Datum Mediolani, sub fide nostri sigilli magni, die 14 mensis Aprilis
1470. Franciscus et cetera.
Locus sigilli et cetera.
Philippus Borromaeus Aronae comes. Videri et diligenter examinari
fecimus statuta vestrum Communis et hominum terrae nostrae Mergotii
et matura et bene digesta deliberatione praehabita ipsa statuta in praesenti
libro registrata et descripta. Visis confirmationibus per illustrissimos
duces nostros de huiusmodi statutis factis, ac etiam visis confirmationibus
maiorum nostrorum de praedictis statutis factis, illa omnia confirmamus
et approbamus, salvo tamen iure superioritatis nostrae statuta ipsa
moderandi, corrigendi, addendi, diminuendi, cassandi, derogandi et revocandi,
prout expediens fuerit et nobis placuerit; et tenore praesentium
contenti sumus quod ea observetis ad literam, prout iacent, et observari
faciatis, aliquibus in contrarium attentis non obstantibus, quibus omnibus
derogamus ex nostra scientia et plenitudine potestatis nostrae. Datum
in arce Vogoniae, die 24 Ianuarii 1505, sub fide nostri consueti sigilli.
Michael Angelus de Pistorio.
Locus sigilli.

Torna all'inizio