Guaiferius Casinensis: Passio S. Lucii pape et martyris

Pag 116


PASSIO S. LUCII PAPE ET MARTYRIS
AUCTORE GUAIFERIO CASINENSI MONACHO
I. Fortissima et preclara virtutum studia, que credentibus ad
commune compendium sacre fidei documento formata sunt, altius
celata et impressa in martyrum maxime cernimus armatura. Illuc
enim labore, illuc constantia et in eum verticem animi se magnitudine
contulerunt, unde facta eorum clarissima ubique gentium,
ubique terrarum, preter oculos omnium sempiterna memoria presententur.
Effecit hoc obstinata patientia exercitii, que non modo
illos delicata et mollia non admonuit, sed robur etiam lassandi
manus cedentium et vincendi omnem vim totius hostilitatis
indulsit.
Hos enim virtus Dei et sapientia Christus, in illud suum frequentissimum
et singulare famulitium, ascivit. Hoc lectum bellatorum
genus novo militie sacramento inter pretorianos sue curie
milites consecravit, ut armati fortitudine animi nudo corpore sub
ictum venirent, nihil durum extimescerent, nihil difficile formidarent,
nihil intolerandum putarent, omnia humana despicerent, omnia
graviter, omnia constanter, omnia splendide factitarent, orbem
denique ipsum non modo prelio sed bello superarent.
II. Porro hec consecratio imperatoris eterni et ad eius gloriam
(non tamen ut alicuius egeat) instituta est et ad humane rei
publice presidium comparata: ne velut navem solida et durabili
materia fabre factam, tenaci compage solidatam, variis coloribus
auroque distinctam, mobili clavo, firmis rudentibus, malo excelso,

1



5




10




15




20




25
Torna all'inizio