verborum ambitu insinuatus experiri voluit posset ne me in ridiculum
aliquod facinus impellere, ut fabulosum illum phrygii Aesopi
asinum imitatus leoni sua praemia decernerem, scilicet, ut quum
multos uno tempore in me concitassem, tum forte male multatum
videret.
IULIARIUS Quid multatum ais? an Aristarchus et Aristophanes,
qui non solum aliena scripta attentissima examinarunt cura,
sed quosdam etiam poetarum numero exemerunt, aut Marcus Tullius
aut Fabius, qui nihil diversum apud nos fecisse videri possunt, risu
digni aut odio sunt habiti?
SABELLICUS Immo ob id ipsum fortassis Graeci illi, quorum mentionem
fecisti, plerosque sui temporis poetas silentio praeteriere,
ne maior ab illis postea maneret invidia, quod nostros quoque in
quibusdam fecisse ex eorum scriptis facile intelligi potest. At mihi
id nullo modo contingere posset, quando eorum de quibus futurum
est iudicium plerique adhuc sint superstites. Eleganter quidem et
accurate Cicero, ut caetera, multorum scripta in suo expendit Oratore,
sed in duorum sui saeculi grammaticorum altercatione, dum
eorum alterius declinaret invidiam, iudicium in iocum vertit. Nec
Fabius minus prudenter, qui scriptores suorum temporum phamam
iubet expectare; quod quum ita sit, non est dum nostram ullam de
ea re sententiam expectetis. At possum, quoniam tanto studio id
requiritis et vacat, ut dicitis, audire, gratissimum vobis de hoc ipso
sermonem referre, quem duo viri illustres hoc anno multis praesentibus
in vestibulo curiae habuere.
|
|