Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 157


per gratiosa tibi complacebit obsequia, quod pro eo de cetero apud te sufficere poterit devotionis
sinceritas, quam et exponet affectus et publicabit effectus.

VII 3

Dura dum creditur manus vestra fratribus Predicatoribus, qui sunt Trani, ad communem amicum
recurritur pro temperamento rigoris. Porro premimur, dum premuntur; relevamur tamen in hoc,
quod sperant de nostra intercessione levamen. Liceat, quesumus, in consistorio vestri iudicii sub
tribunali tranquille rationis formare libellum et deducere in querelam, quod fratres predictos, ut
dicitur, sagittis indignationis impetitis et impetitionibus exponitis aliorum, quamvis decentius videretur,
ut clauso prosequeretur ostio pater cum filiis causam suam. Ecce, hic ordo acceptus presumitur
in conspectu altissimi, clarus habetur in oculis fere omnium prelatorum, cum sit morum regula,
norma vite, discipline lucerna. Quid ergo in eis vestre paternitatidisplicuit? Si male agunt, de malo
corripite; si bene, cur ceditis? Ad hec, ne presbyter presulem nimis exaggeraret et, dum forsan
exasperat, in rigorem incidat, de quo cedit, quia blandis humanus animus facilius flectitur invectione
licentiata verborum, quantum licet, decet et expedit, rogamus et pro grandi gratia petimus, quatenus
fratres predictos tam benigni favoris remedio vestra paternitas prosequatur, quod asperitatem
preteritorum aboleat lenitas futurorum, et videantur ipsi per vos recenter instituti, dum gratiose
prosecuti fueritis institutos. Illud denique latere vos nolumus, quod fratres predicti noluerunt aures
pulsare maioris, credentes in auditorio vestro sufficere Thomam vestrum.

VII 4

Imperiali mansuetudini gratiarum dignas referimus actiones, quod dilectum filium, nobilem virum
R., comitem Fundanum, pro quo specialiter et precipue magistrum Roffridum, familiarem nostrum,
ad te cum multa fiducia destinavimus, ad nostram presentiam remisisti. Verum, si tua meminisset
serenitas, cum quanto affectu quantave instantia te quam pluries non solum litteris, sed
viva voce pro ipso rogavimus, et quanta pollicitatione te nostris precibus annuisse spem dederis,
nequaquam forsitan contra ipsum in aliquo processisses, sed eum nostri specialiter honorasses obtentu,
et sic falsa esset quorundam opinio asserentium, quod ad hoc ipsum feceris detineri, ut nobis
donares eundem. Ceterum, ne liberalitatem tuam questionibus impugnare, sed potius commendare
laudibus deberemus, vellemus, ut prudenter, sicut decet, attenderes, quod Christus non dimidium,
sed totum hominem salvum fecit, et adverteres, quod proprie liberalitatis est proprium plura concedere
quam rogetur, eo quod semiplena est gratia, cui aliquid non adicitur, ad nos dictum comitem
omnino liberum remisisses, quia cum fictione iuris pater et filius intelligantur esse una persona,
nequaquam totum ipsum retento filio suo nobis reddidisse videris, presertim cum, nunquam affectu

Torna all'inizio