ueniunt, ut "amans, amaturus", "stans, staturus". 24 In quibus,
quia preteritum participium deficit, loco eius uerbo utimur et infinito
nomine, ut "qui amauit", "qui stetit", quomodo loco uerbi
econtra participium cum substantiuo uerbo accipitur, ut "amatus
est" (pro quo preterito antiqui presenti utebantur, ut "adueniens
offendi"). 25 Passiuum quoque preteritum et futurum habet, ut
"amatus", "amandus"; in presenti deficit, pro quo similiter uerbo
cum infinito nomine utimur, "qui amatur". 26 Inueniuntur tamen
etiam quedam neutra preterita participia habentia, ut "ceno, cenatus",
"prandeo, pransus", "placeo, placitus", "nubo, nupta", "pateo,
passus", "iuro, iuratus", "titubo, titubatus", "careo, cassus",
"quiesco, quietus", que duo magis nomina uidentur. 27 Neutra
quoque passiua V trium temporum habent participia: "gaudeo,
gaudens, gauisus, gauisurus", "audeo, audens, ausus, ausurus", "soleo,
solens, solitus, soliturus", "fio, fiens, factus, facturus", "fido, fidens,
fisus, fisurus". 28 A communi uero uerbo IV nascuntur participia,
ut "criminans", "criminatus" (quod tam actiuum quam
passiuum est), "criminaturus", "criminandus"; et deficit presenti
|
|