Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 238


hoc apprehenditur ut malum proprium, sic est invidia, quae est tristitia de
prosperitate bonorum, vel «nemesis», quae est tristitia de prosperitate malorum,
ut dicitur 2 Ethic. Similiter etiam timor distinguitur: quia malo difficili
superanti facultatem timentis accidit aliquid dupliciter: vel ex parte ipsius
mali, vel ex parte timentis. Primo modo accidit sibi turpitudo; et hoc vel in
se, et sic est «verecundia» quae est de turpi actu; vel in opinione, et sic est
«erubescentia», quae est timor de convicio, ut dicit Damascenus: vel «verecundia»
de turpitudine culpae, «erubescentia» de turpitudine poenae.
Ex parte autem timentis sumuntur accidentales differentiae timoris hoc modo:
quia terribile vel excedit facultatem timentis in agendo, et sic est «segnities»,
vel «ignavia», quae est timor futurae operationis, ut dicit Damascenus;
vel in cognoscendo, et hoc tripliciter: vel propter cognoscibilis altitudinem,
et sic est «admiratio» quae est timor ex magna imaginatione; vel propter
eius inconsuetudinem, et sic est «stupor», qui est timor ex inassueta imaginatione;
vel propter incertitudinem, et sic est «agonia», quae est timor infortunii; et
hoc idem dicitur «trepidatio» vel «dubitatio». Sic ergo patet quomodo spes ab
aliis passionibus differat, et quomodo etiam omnes aliae passiones ab invicem
distinguantur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod, sicut supra dictum est, art. 1 huius quaest.
ad 1 et 3, expectare importat protensionem appetitus in aliquid cum quiete privante
fugam vel recessum. Haec autem quies contingit ex difficultate eius in
quod motus appetitus tendit, sed non in promptu est ut habeatur: quod enim in
promptu est, sine mora acquiritur. Et quia bonum cum difficultate, proprie est
obiectum irascibilis, ideo expectare proprie ad irascibilem pertinet tendentem
in aliquod bonum. Habet autem se ad spem sicut commune ad proprium,
inquantum spes addit certitudinem circa expectationem.
Ad secundum dicendum, quod Damascenus loquitur large: accipit enim expectatum
bonum pro bono quod nondum habetur, quod quidem commune est concupiscentiae
et spei.
Ad tertium dicendum, quod motus a termino et in terminum quandoque sunt
contrarii, quandoque idem, quandoque disparati. Si enim termini a quo et ad
quem sunt contrarii, sic motus est contrarius, sicut a nigredine in albedinem. Si
autem sit idem terminus a quo et in quem, sic motus sunt idem, sicut motus ab
albedine et in albedinem. Si autem sint diversi, non contrarii, sic motus sunt
diversi disparati, sicut motus ab albedine et ad calorem. His modis ultimis spes
et timor se habent: quia contrarietas quae attenditur in irascibili, est secundum
facile et difficile, sive possibile et impossibile; non autem circa bonum et
malum, quia circa hoc est concupiscibilis. Unde si consideretur propria ratio
obiecti irascibilis, sic timor contrariatur spei: quia timor est a difficili, ad quod
est spes. Si autem consideretur ratio difficilis, sic sunt disparata: quia timor a
difficili est in genere malorum; spes autem a difficili in genere bonorum.

Torna all'inizio