PROLOGUS SANCTI THOMAE
Spiritus eius ornavit caelos, et obstetricante manu eius,
eductus est coluber tortuosus. Iob 26, 13.
Creaturarum consideratio pertinet ad theologos, et ad Philosophos; sed diversimode.
Philosophi enim creaturas considerant, secundum quod in propria natura
consistunt; unde proprias causas et passiones rerum inquirunt: sed theologus
considerat creaturas, secundum quod a primo principio exierunt, et in
finem ultimum ordinantur qui Deus est; unde recte divina sapientia nominatur:
quia altissimam causam considerat, quae Deus est. Unde dicitur Eccli. 42, 17:
«Nonne Deus fecit sanctos suos enarrare omnia mirabilia sua?». Per modum
istum in hoc secundo libro de creaturis agitur; unde materia eius ex verbis
praemissis accipi potest, ex quibus tria elicere possumus, scilicet rerum principium,
principii ipsius actum, et actus effectum. Ex parte principii duo tanguntur,
scilicet spiritus, et manus: spiritus bonitatis vel voluntatis suae; sed manus
potestatis. De hoc spiritu dicitur in Psalm. 103, 30: «Emitte spiritum tuum et
creabuntur». Quia secundum Dionysium, sicut sol radios suos
emittit ad corporum illuminationem, ita divina bonitas radios suos, idest participationes
sui, diffundit ad rerum creationem. Et ideo Augustinus dicit,
quod inquantum bonus est, sumus. Istum spiritum negaverunt
qui posuerunt Deum produxisse res ex necessitate naturae, et non ex
libertate voluntatis; contra quos dicit Dionysius, quod divinus
amor non permisit eum sine germine esse. Sed de manu potestatis eius in
Psalm. 103, 28: «Aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate».
In manu siquidem eius erant omnes fines terrae, quia ab aeterno non nisi in
eius potestate erant. Aperta enim manu clave amoris, creaturae prodierunt.
Haec est manus de qua dicit Isai. 59, 1: «Ecce non est abbreviata manus eius»:
quia infinita sua virtute rerum substantiam in esse producit. Hanc manum
abbreviare voluerunt qui a Deo nihil fieri posse ex nihilo astruxerunt. Et sic
apparet in productione creaturarum, Trinitas personarum. In spiritu ipse
Spiritus Sanctus, de quo dicitur Sap. 1, 7: «Spiritus Domini replevit omnem terram».
In manu Filius, qui etiam brachium Patris dicitur Iob 40, 4: «Si habes
brachium sicut Deus, et si voce simili tonas?», eo quod ipse est virtus et sapientia
Dei, 1 Corinth. 1; et: «Omnia per ipsum facta sunt», Ioan. 1, 3. Sed in pronomine
«eius» persona Patris exprimitur cuius est et Filius et Spiritus Sanctus
de quo dicitur Gen. 1, 1: «In principio creavit Deus caelum et terram». Sed ex
parte actus tangit etiam duo; scilicet ornatum, et obstetricationis officium.
|
|