canentem. Et festinans vulpes ad arborem inquisiuit a gallo:
Galle, quid cantas in hac tenebrosa et frigida nocte? Respondit
gallus: Annuncio diem quem ex natura nosco statim venturum,
quem omnibus meo cantu insinuo. Ait vulpes: Ex
hoc cognosco te aliquid faticinii et presagii diuini habere.
Audiens hec, gallus letatus est et iterum incepit cantare. Et
tunc vulpes incepit corisare et saltare sub arbore, et sic inquisita
causa a gallo quare vulpes saltaret, respondit: Quia
video te sapientem philosophum cantare, merito et ego corisare
debeo, quia cum gaudentibus gaudere debemus. Et dixit:
O galle, princeps omnium auium, non solum dotatus es vt in
aere, sed etiam in terra, more prophetarum, tua faticinia
omnibus creaturis terrenis nuncies. O felicissime, quia pre
omnibus te natura ornauit, descende vt tecum possim contrahere
societatem; sed, si illam integre fauere non velis, sine
tamen me osculari dyadema et coronam tui insignis capitis, vt
possim dicere: Osculatus sum caput sapientissimi galli qui
fert coronam inter omnes aues. Et audiens hec, gallus descendit,
confidens blanditiis vulpis, et inclinauit caput vulpi,
quod arripiens, vulpes gallum comedit, suamque famem refecit.
Et dixit: Ecce inueni sapientem absque omni prudentia.
Hanc parabolam tibi dixi, quod gallus merito precogitasset
inueteratum odium inter ipsum et vulpem; sic gallus
factus est cibus vulpis. Sed confido tibi, dixit mus ad
coruum quod verba tua non sint bilingui collo expressa.
Et post hoc exiuit mus de suo foramine et stabat in ostio.
Dixit ei coruus: Quare stas in (h)ostio? quid prohibet te
exire ad me et esse mecum? Numquid remansit in animo tuo
aliquid timoris adhuc de me? Et ait ei mus: Duo sunt
apud homines huius seculi, scilicet donum persone et donum
manus. Illi vero qui donant donum persone sunt fideles
et qui conuersantur ad inuicem in eorum amicitia; qui
vero donant donum manus, hi sunt qui iuuant se inuicem
in omni re cuius amor vtilis est. Qui vero benefacit pro
|
|