longe es a me, qui tam prope tibi sum! Quam remota es a conspectu
meo, qui sic praesens sum conspectui tuo! Ubique es tota praesens, et
non te video. In te moveor et in te sum, et ad te non possum accedere.
Intra me et circa me es, et non te sentio.
Capitulum XVII.
Quod in deo sit harmonia, odor, sapor, lenitas, pulchritudo,
suo ineffabili modo.
Adhuc lates, domine, animam meam in luce et beatitudine tua, et
idcirco versatur illa adhuc in tenebris et miseria sua. Circumspicit enim,
et non videt pulchritudinem tuam. Auscultat, et non audit harmoniam
tuam. Olfacit, et non percipit odorem tuum. Gustat, et non cognoscit
saporem tuum. Palpat, et non sentit lenitatem tuam. Habes enim haec,
domine deus, in te tuo ineffabili modo, qui ea dedisti rebus a te creatis
suo sensibili modo; sed obriguerunt, sed obstupuerunt, sed obstructi sunt
sensus animae meae vetusto languore peccati.
Capitulum XVIII.
Quod in deo nec in aeternitate eius, quae ipse est, nullae sint partes.
Et iterum ecce turbatio, ecce iterum obviat maeror et luctus quaerenti
gaudium et laetitiam! Sperabat iam anima mea satietatem, et ecce iterum
|
|