et principes, et universaliter omnes existentes in dignitatibus,
minus debent curare de laude hominum, quanto
plures habent adulatores, qui eos laudando conantur ipsos
pervertere. Sexto quia reges, et principes debent sibi
esse sufficientes in exterioribus bonis,ut declarabitur in
tertio libro, ubi agetur de regimine Regni, non decet eos
esse plangitivos, vel deprecativos pro exterioribus bonis.
Omnes ergo assignatae proprietates competere debent
regibus et principibus. Quare decet eos esse magnanimos.
Quomodo reges, et principes debent esse amatores
honoris, et qualis est virtus illa quae dicitur
honoris amativa. Cap. XXIV.
Amatores honorum aliquando vituperantur, aliquando
vero laudantur, ut vult Philosophus 4. Ethicor.
Increpamus enim aliquos, dicentes eos non curare de
honore suo, et rursus quia vituperamus ambitiosos laudamus
non curantes de honore suo. Curare igitur de
proprio honore, uno modo est laudabile, et alio vituperabile.
Nam non curare de honore, quia non vult agere
opera honore digna, vituperabile est. Nobis igitur debet
esse curae de honore, non quod simus ambitiosi, nec
quod finem nostrum ponamus in honoribus, sed quod
agamus opera honore digna. Opera autem honore digna
dupliciter considerari possunt. Vel ut sunt proportionata
nobis. Vel ut sunt digna magno honore. Sicut
enim circa sumptus sunt duae virtutes. videlicet, liberalitas,
quae respicit dumptus, ut sunt mediocres, et ut sunt
proportionati nobis. et magnificentia, quae respicit sumptus
ut sunt magni, et ut ordinantur ad magna opera. Sic
circa honores est duplex virtus. Una quae respicit honores
mediocres, et ut sunt proportionati nobis. et haec a
Philosopho dicitur honoris amativa. Alia est, quae respicit
|
|