QUAESTIO 1
Hic est triplex quaestio. Prima de morte Christi per comparationem ad eius
humanitatem. Secunda de descensu ad inferos. Tertia de ascensione eius in caelum.
Circa primum quaeruntur duo: 1. Utrum Christus in illo triduo mortis fuerit
homo; 2. Utrum fuerit ubique homo tunc, vel etiam ante, vel nunc.
ARTICULUS 1
Utrum Christus in triduo quo iacuit in sepulcro,
potuerit dici homo
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Christus in illo triduo fuerit homo. Rationale enim est differentia
completiva hominis. Sed Christus poterat dici rationalis in illo triduo propter
animam rationalem sibi unitam. Ergo poterat dici homo.
2. Praeterea, omnis persona subsistens in natura humana potest dici homo. Sed
persona Filii Dei subsistebat in natura humana, quia habebat omnes partes
humanae naturae sibi unitas. Ergo poterat dici homo.
3. Praeterea, ad hoc quod aliquis dicatur homo oportet quod anima et corpus
sint sibi unita. Sed in illo triduo anima et corpus erant unita in unam hypostasim
Filii Dei. Ergo poterat dici homo.
4. Praeterea, omnis sacerdos est homo. Christus in illo triduo fuit sacerdos:
quia dictum est ei, Psalm. 109, 4: «Tu es sacerdos in aeternum». Ergo Christus
in illo triduo erat homo.
5. Praeterea, cum omnia esse desiderent, ut Philosophus dicit in 2 de
Generatione, nullus desiderat non esse, sed semper verius esse. Sed
sancti desiderant mori, ut patet philipp. 1, 23: «Cupio dissolvi, et esse cum
Christo». Ergo per mortem non desinunt esse id quod fuerant, sed verius esse
incipiunt; et ita post mortem possunt dici homines.
6. Praeterea, Petrus est nomen cuiusdam singularis in natura humana. Sed post
mortem Petri invocamus eum dicentes: «Sancte Petre, ora pro nobis». Ergo
post mortem potest dici homo; et sic videtur quod eadem ratione Christus.
7. Praeterea, Philosophus dicit in 9 Ethic., quod homo est intellectus suus.
Sed intellectus hominis manet post mortem. Ergo potest post mortem dici homo.
SED CONTRA, pars non praedicatur de toto, nec e contra. Sed post mortem
Christi manserunt tantum partes humanae naturae. Ergo ratione illarum partium
Christus non poterat dici homo.
|
|